Alma Redemptoris Mater

Alma Redemptoris Mater,
quæ pervia cæli Porta manes,
et stella maris, succurre cadenti,
Surgere qui curat, populo: tu quæ genuisti,
Natura mirante,
tuum sanctum Genitorem Virgo prius ac posterius,
Gabrielis ab ore Sumens illud Ave,
peccatorum miserere.

Comments are closed.